
OFICIO PARVO DE LA
SANTÍSIMA VIRGEN MARÍA
Nocturnum I
Maitines para los tres Oficios
Dominica, Feria Secunda, Feria Quinta
Se reza el domingo, lunes y jueves
Para los tres Oficios
Antiphona. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
PSALMUS 8
Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra,
quoniam elevata est magnificentia tua
super caelos.
Ex ore infantium et lactantium
perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
Quando video cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas, quæ tu fundasti,
quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
volucres cæli et pisces maris,
quæcumque perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in sæcula seculorum. Amen.
Para los tres Oficios
Antiphona. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
Antiphona. Sicut myrrha electa, odorem dedisti, suavitatis, sancta Dei Genitrix.
PSALMUS 18
(a) Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ neque sermones,
quorum non intellegantur voces:
in omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
Soli posuit tabernaculum in eis,
et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,
exsultavit ut gigas ad currendam viam.
A finibus cælorum egressio eius,
et occursus eius usque ad fines eorum,
nec est quod se abscondat a calore eius.
(b) Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Iustitiae Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi,
iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Etenim servus tuus eruditur in eis;
in custodiendis illis retributio multa.
Errores quis intellegit?
Ab occultis munda me,
et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei.
Tunc immaculatus ero
et emundabor a delicto maximo.
Sint ut complaceant eloquia oris mei
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus
et redemptor meus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in sæcula seculorum. Amen.
Para los tres Oficios
Antiphona. Sicut myrrha electa, odorem dedisti, suavitatis, sancta Dei Genitrix.
Antiphona. Ante torum hujus Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis.
PSALMUS 23
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non levavit ad vana animam suam,
nec iuravit in dolum.
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quaerentium eum,
quaerentium faciem Dei Iacob.
Attollite, portæ, capita vestra,
et elevamini, portae æternales,
et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ?
Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.
Attollite, portæ, capita vestra,
et elevamini, portæ æternales,
et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ?
Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in sæcula seculorum. Amen.
Para los tres Oficios
Antíphona. Ante torum hujus Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis.
Al terminar los tres salmos y sus antífonas
℣. Diffusa est gratia in labiis tuis.
℟. Propterea benedixit te Deus in æternum.
Pater noster... (secreto)
℣. Et ne nos inducas in tentationem:
℟. Sed libera nos a malo.
Absolutio
Precibus et meritis beatæ Mariæ semper Virginis, et omnium Sanctorum, perducat nos Dominus ad regna cælorum.
℟. Amen.
Benedictio
℣. Jube, domne, benedicere.
Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria.
℟. Amen.
Pequeño Capítulo
Este conjunto de tres lectios se rezan en cada uno de los tres Oficios,
solo varian los salmos y las antífonas antes presentados.
Para el Primer Oficio
(Desde la Purificación al Adviento) y
Tercer Oficio
(Desde Navidad hasta la Purificación)
Primera Lectura
Ecclesiasticus 24, 11-13.
Et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. In his omnibus requiem quaesivi: cuius in hereditate morabor? Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium, et, qui creavit me, quietem dedit tabernaculo meo et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”. Tu autem, Domine, miserere nobis.
℟. Deo gratias
Responsio
℣. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio.
℟. Quia quem cœli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
℣. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
℟. Quia quem cœli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
℣. Jube, dome, benedicere.
Benedictio
Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
℟. Amen.
Segunda Lectura
Ecclesiasticus 24, 15-16.
Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Tu autem, Domine, miserere nobis.
℟. Deo gratias.
Responsio
℣. Beata es, Virgo Maria, quæ Dominum portasti, Creatorem mundi.
℟. Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes virgo.
℣. Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.
℟. Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes virgo.
℣. Gloria Patri, et Fílio, et Spiritui Sancto.
℟. Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes virgo.
Benedictio
℣. Jube, domne, benedicere.
Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem.
℟. Amen.
Tercera Lectura
Ecclesiasticus 24, 17-20.
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cupressus in montibus Hermon. Quasi palma exaltata sum in Engaddi, et quasi plantatio rosae in Iericho. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Tu autem, Domine, miserere nobis.
℟. Deo gratias
Cuando se dice el Te Deum se omite el siguiente Responsorio
Responsio
℣. Sancta et immaculata virginitas, quibus te efferam, nescio.
℟. Quia quem cœli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
℣. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
℟. Quia quem cœli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
Benedictio
℣. Jube, domne, benedicere.
Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
℟. Amen.
El Segundo Oficio
(Adviento)
Primera Lectura
Lucam 1, 26-28.
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum”. Tu autem, Domine, miserere nobis.
℟. Deo gratias.
Responsio
℣. Missus est Gabriel Angelus ad Mariam Virginem, desponsatam Joseph, nuntians ei Verbum: Et expavescit Virgo de lumine. Ne timeas Maria: invenisti gratiam apud Dominum.
℟. Ecce concipies et paries, et vocabitur Altissimi Filius.
℣. Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in æternum.
℟. Ecce concipies et paries Filium, et vocabitur Altissimi Filius.
Benedictio
℣. Jube, domne, benedictione.
Ipsa Virgo Virginum intercedat pro nobis ante Dominum.
℟. Amen.
Segunda Lectura
Lucam 1, 29-33.
Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”. Tu autem, Domine, miserere nobis.
℟. Deo gratias.
Responsio
℣. Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.
℟. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.
℣. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus, dixit ei:
℟. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.
En días festivos con Oficio de Adviento se añade
℣. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
℟. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.
Benedictio
℣. Jube, domne, benedicere.
Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem.
℟. Amen.
Tercera Lectura
Lucam 1, 34-38
Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”. Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum”.
Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum”. Et discessit ab illa angelus. Tu autem, Domine, miserere nobis.
℟. Deo gratias.
En los dias festivos con oficio de Adviento, en lugar del siguiente responsorio se dice el Te Deum
Responsio
℣. Suscipe verbum, Virgo Maria, quod tibi a Domino per angelum transmissum est: concipies et paries Deum pariter et honimem.
℟. Ut benedicta dicaris inter omnes mulieres.
℣. Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum: efficieris gravida, et eris mater semper intacta.
℟. Ut benedicta dicaris inter omnes mulieres.
℣. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
℟. Ut benedicta dicaris inter omnes mulieres.
El Te Deum no se dice desde Septuagésima hasta Pascua más que en las fiestas de Nuestra Señora y de San José; en su lugar se dice:
℟. Quia beata es, beata Virgo Maria, et omni laude dignissima: A te enim sol justitiæ, Christus Deus noster.
℣. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devotæ mulieres: sentiant tuum auxilium omnes qui celebrant tuam sanctam commemorationem.
℟. Quia ex te orta est sol justitiæ.
℣. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
℟. Christus Deus noster.
En el Adviento no se dice el Te Deum, excepto en las fiestas de la Santisma Virgen.
Cuando se dice Te Deum se omite el tercer resposorio y gloria al Padre (Porque eres feliz…)
Te Deum Laudamus
(cuando corresponda su rezo)
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli; tibi cæli et universæ potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
(Reverencia)
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus;
Te Prophetarum laudabilis numerus;
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
Patrem immensæ majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
(Reverencia)
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cælorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
(El siguiente verso se dice de rodillas)
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies benedícimus te.
(Reverencia, como es costumbre)
Et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in æternum.
Oremus
(Para los tres Oficios)
Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: præsta supplicibus tuis, ut, qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula saeculorum.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Domine, exaudi orationem meam.
℟. Et clamor meus ad te veniat.
℣. Benedicamus Domino.
℟. Deo gratias.
℣. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
℟. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
Se sigue con Laudes
Si aquí se termina el oficio se rezan las: Oraciones para después del Oficio en latín (A la Santísima e Indivisa Trinidad…
y la antífona mariana correspondiente).






